- CENTO
- CENTOcum cilicio, confunditur Servio ad haec Virgiliana, l. 3. Georg. v. 312.----- ----- Setasque comantesCastrorum in morem et miseris velamina nautis.Ait enim, quia de ciliciis poliuntur loricae et tegumtur tabulaeta turrium, ne iactis facibus ignis possit adhaerere. At cilicia de pilis caprarum fiebant, centones vero ex lana coactili. Nec ciliciis, sed centonibus, tegebantut tabulata turrium et puppium turres, ut igni resisterent. Ita namque Plin. l. 8. c. 48. Lanae et per se coacte vestem faciunt, et si addatur acetum, etam ferro resistunt, imo etiam ignibus. Cilicia vero laxc suspensa obtendebantur, ad telorumiactum. Certe aperte Sisenna Ciliciorum et Centonum usum separat, apud Nonium: Puppes acetô madefactis centonibus integuntur, quos supra perpetua classi suspensa cilicia obtendimtur, ex Histor. eius l. 4. Nempe Centones firmitate, Cilicia laxitare suâ, adversum rela valebant, etc. Ex istiusmodi porro Cemonibus tunieas et tegmenta sibi parabant milites, ad tela vitanda, quos πιλητοὺς θώρακας dixêre Veteres, θωρακονάκτους recentiores Graeci, Salmas. ad Solin. p. 486. Alia vocis notio apud citerioris aevi Scriptôres est. In Poesi Centones, haud absimiles parodiis sunt. Deducitur enim sensus alius a sensu pristino versuum, hôc parodiam refert, quorum versuum membra hinc inde collecta quum assuantur, rhapsodiae nomen repraesentaut, atque idcirco centones appellati sunt, a centonibus quibus siunt stragula. Tale apud Ausonium Poema valde ingeniosum et lepidum, ex frustis Virgilianis coagmemptatum. Tale etiam Probae Poetriae Christianae, Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 1. c. 43. etc. Nec omittendum, quod Centones et Saga servis tribuit Columella, etc. Nomen quod attinet, quibusdam est a voce centum, quod ex variis pannieulis et diversis eriam coloribus consarcinata vestis sit. Eustathio vero a Graeco κεντέω, pungo. Proprie certe Cento, quod multiplicibus punctionibus suitur, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.